- XEROPHAGIA
- XEROPHAGIAapud Tertullian. adv. Psychicos, Saginentur pugiles et pyctae Olympici: illis ambitio corporis, quibus et vires necessariae: et tamen illi quoque Xerophagiis in valescunt: ex Craeco ξηροφαγία: non ientaculum est, in quo siccô pane etiam Principes olim viri utebantur, quem bucceam vocabant, unde buccellatus panis, qui ante nauticus, vulgo biscoctus: Graecis ξηρὸς ἄρτος, appellatus, de quo vide Casaubon. ad Octav. Suetonii, c. 76. Sed plus aliquid, ratio nempe vescendi Athletis olim praescripta, qui carnis tantum pulpam siccam et aridam, nullis jurulentiis eblanditam, edere tenebantur, ut robustius corpus evaderet, quemadmodum pluribus supra diximus, ubi de Arida Saginatione, uti hanc ξηροφαγίαν idem Tertullianus in Pallio vocat, item ubi de Athletica et voce Colephia. Ab Athletis transiit postmodum vox ad Christianos Ascetas, qui non solum ab om nibus carnis sciramentis, et pmis succi vincosioris, sed et carne in totum, vinô etiam (quod tamen et Athletae nonnunquam faciebaut) abstinere, quoties jejunarent, solitik sunt. Et quidem Δεῖ πᾶσαν τὴν τεςςαρακοςτὴν νηςτεὐειν, ξηροφαγοῦντας, Oportet toam quadragesimam ieiunare, aridis vescentes, sanctio est Concilii Laodiceni, can. 50. Ubi Sabbatha et dies Dominicos excipiendos, notat Balsamon. Neque vero in Quadragesima solum, sed etiam quartâ et sextâ feriâ oportere ξηροφαγεῖν, adeo ut ne aegrotis aliud, quam pisces, administrare fas sit, etiam in vitae periculo, habet idem ad can. 69. Apostolic. Porro, sex diebus majoris hebdomadae ξηροφαγίαν Christianis fuisse imperatam, habes apud Epiphanium in Compendio Doctr. Cathol. Quam in rem vide plura apud Cl. Suicerum, Thesauro Eccl. voce Ξηροφαγία, ubi inter alia omophagiam Cassiano, ex Graeeo ὠμοφαγία (quod rerum crudarum et igne non cmollitarum usum notat) hanc vescendi rationem appellari, addit: ut et aliquid supra, voce Mysterium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.